monumenta.ch > Plinius > sectio 226

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 226
{LXXXIII} Magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicant. quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat. cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea tilia.